monumenta.ch > Plinius > sectio 124

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 124
{XLVII} post biduum autem exortus iidem aquilones constantius perflant diebus XL. quos etesias appellant. mollire eos creditur solis vapor geminatus ardore sideris, nec ulli ventorum magis stati sunt. post eos rursus austri frequentes usque ad sidus arcturi, quod exoritur XI diebus ante aequinoctium autumni. cum hoc corus incipit. corus autumnat; huic est contrarius vulturnus.